monumenta.ch > Beda Venerabilis > bnf13013.139 > habCod.Guelf.81Weiss..153 > bnf9389.238 > ad Ephesios, 3 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 5, 6
Et vocabis, inquit, nomen eius Iesum. Iesus Hebraice, Latine Salutaris sive Salvator dicitur; cuius vocationem nominis prophetis liquet esse certissimam, unde sunt illa magno visionis eius desiderio cantata: Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur in salutari eius . Defecit in Salutari tuo anima mea. Ego autem in Domino gloriabor . Gaudebo in Deo Iesu meo . Et maxime illud: Deus in nomine tuo salvum me fac , ac si diceret: Nominis tui gloriam qui Salvator vocaris, in me salvando clarifica. Iesus ergo nomen est filii qui ex virgine natus est, angelo exponente, significans quod ipse salvet populum a peccatis eorum. Qui autem salvat a peccatis idem utique a corruptionibus mentis et corporis, quae ob peccata contigerunt, salvabit. Christus vero vocabulum est sacerdotalis vel regiae dignitatis. Nam et sacerdotes ac reges in lege a charismate, id est unctione olei sancti appellabantur Christi, significantes eum qui verus rex et pontifex apparens in mundo unctus est oleo laetitiae prae participibus suis. A qua unctione, id est charismate, ipse Christus; et eiusdem unctionis, id est gratiae spiritualis participes sunt Christiani vocati. Qui per id quod Salvator est, nos salvare a peccatis; per id quod pontifex est, nos reconciliare Deo Patri; per id quod rex est, regnum nobis Patris sui dare dignetur aeternum Iesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.